

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 16: Versus 18
Tu es.Non dico vocaberis, sed tu es Petrus ob fortitudinem fidei et confessionis constantiam.Petrus.A me petra, ita tamen ut mihi retineam dignitatem fundamenti: tu super me ordinabis lapides mundos, et abjicies leprosos.Sicut lumen et caetera nomina, ut:Vos estis sal terrae,a Domino sortiti sunt, apostoli, sic Simoni a se nomen Petri dedit.Et portae.Portae inferi sunt peccata, minae, blandimenta, haereses, quibus infirmi ruunt in mortem, qui non vere supra petram, sed super arenam domum professionis suae credendi sunt aedificavisse, id est, non simplici et vera intentione Christum sequi, sed ob terrenam quamlibet causam habitum praetendisse. Qui enim in intimo cordis amore fidem Christi percipit, quidquid ingruit extra, facile vincit.